Kostel sv. Jakuba v Nových Hradech

Tempore illo misit pater meus in comitatum Luczemburgensem pro me. Ego autem arripui iter per civitatem Metensem , per ducatum Lothringiae, per Burgundiam et Sabaudiam usque in civitatem Lausannensem super Lacu. Deinde transivi montes Brige et veni in territorium Novariense, et abinde veni in Parasceve in civitatem Papie, quam tenebat pater meus.

 

In die autem Pasche, scilicet tercia die postquam veneram, intoxicata fuit familia mea, et ego divina me gracia protegente evasi, quia missa magna prolixe agebatur et communicabam in eadem et nolui conmedere ante missam. Cum autem irem ad prandium, dictum fuit michi, quod familia mea subito in infirmitatem ceciderit, et specialiter illi, qui ante prandium comederant. Ego sic aspiciens vidi hominem pulchrum et agilem , quem non cognovi, qui deambulabat coram mensa , fingens se mutum . De quo habita suspicione eum captivare feci.

Farnost Proseč

Římskokatolická farnost Proseč u Skutče
Farská 1
539 44 Proseč
IČ:64783448
b.ú.: 1143197319/0800

Farnost Nové Hrady

Římskokatolická farnost Nové Hrady u Skutče
Nové Hrady 48
539 45 Nové Hrady u Skutče
IČ:60103094
b.ú.: 3248277349/0800

Správa farností

Duchovní správce: P. Vladimír Novák
Farní kancelář:
telefon: 734 435 054
email: farnispolecenstvi@centrum.cz